- ARISTAEUS
- I.ARISTAEUSApollinis (Cicero 6. Ver. dicit, Bacchi) ex Cyrene filia Penei Regis Arcadiae fil. hic deinde in Arcadia regnavit. Hunc primum apum et mellis usum, lactisque coagulum demonstravisle, usumque olei, et alia quamplurima adinvenisle refert Iustin. l. 13. c. 7. Fabulam vero sic Poetae commenti sunt. Aristaeum Eurydicen Orphei adamâsse, quem illa fugiens aserpente occisa est, in cuius ultionem nymphae omnes apes perdiderunt. Quapropter, matris auxilium imploravit, quae illum ad oraculum Protei perduxit, a quo infortunil causam edoctus, Eurydicen sacrificiis placare iuslus est; quod cum faceret, taurosque 4. totidemque iuvencas immolaret, ingens apum multitudo a bobus erupit, atque hôc pactô apes suas recuperavit. Virg. Georg. l. 4. v. 554.Hîc vero subitum, ac dictu mirabile monstrumAspiciunt: liquefacta boum per viscera totStridere apes utero, et ruptis effervere costis:Immensasque trabi nubes: iamque arbore summâConfluere, et lentis uvam demittere ramis.Meminit eius Oppian. l. 4. Cyneg.Μύρια δ᾿ ἀγραύλων βιοτην` ἐδιδάξατο φωτῶν.Quae mox explicans ait, illum primum omnium utpote a rurestribus divitiis instructissim um, pecuariam informâsle, oleum expessisle, coagulô lac compegisse, et absolvit,---- ---- Καὶ ποτὶ σίμβλουςΕ᾿χ δρυὸς ἀείρας ἀγανὰς ενέκλεισε μελίςςας.Schol. in Apol. l. 2. Argon. Α᾿ριςταῖος δ᾿ εν τῇ Καίῳ ἑυρὼν τὰ μελιςςουργικὰ πρῶτος, καὶ την` τοῦ ἐλαίου κατεργασίαν, καὶ κατακαλεσάμενος τοὺς Ε᾿τησίας, Ζεὺς Α᾿ριςτ αῖος ἐχλήθη, καὶ Α᾿πόλλων, Α῎γριος καὶ Νόμιος. Et Apollonius ipfe, l. 4.Κούρη Α᾿ριςτ αίοιο μελίφρονος, ὅς ῥς ῥα μελιςςῶνΕ῎ργα, πολυκμγ´τοιό τ᾿ ἀν ευρατο πῖαρ ἑλαἱης.Interpres etiam Pindari in Pyth. ait, Aristaeum primum omnium invenisse κτηνοτροφίαν, κυνηγίαν, ἐλαιουργίαν, μελιτουργίαν. Id ipsum late scribit Nonnus Dionysiac. l. 15. Hyginus Fab. 161. 180. 181. Thebarum Regem facit. Quaedam etiam suggerunt Interpretes aliqui, ex Germanico Caesare, in Phaenomenis Arati. Tu vide, ut Iustinus adductô locô conformet fabulas Aristaei ad veritatem Historiae. Multa, quae de illo scribunter ab Interprete Apollonii, ut non necessaria, omitto; magnam partem illorum retulit Apollodor. l. 2. Pausan. l. 8. Nat. Comes Myth. l. 5. c. 19. Alex. Rossaeus, in mystagogo Poet. Ovid. l. 1. Fastor. v. 363.Flebat Aristaeus, quod qpes cum stirpe necatasViderat inceptos destituisse favos.Nic. Lloydius. De eo Solin. c. 4. ubi de Sardinia, Mox (nempe post Noracem et Sardum) Aristaeum bis regnando proximum, in urbe Car alis, quam condider at ipse --- seiuges usque ad se gentes ad unum morem coniugâsse, imperium ex insolentia nihil aspernatas. Aristoteles contra, primum omnium in Sardinia imperâsle tradit Aristaeum, quum ea Insula tota multis et grandibus avibus teneretur. Cum Daedalo autem in Sardiniam eum transiisle, Servius tradit: Hic post laniatum a canibus Actaeonem, Thebas reliquit et Ceam Insulam tenuit primo hominibus adhuc vacuam: pôst eâ relictâ cum Daedalo ad Sardiniam transitum secit. Addit tamen, huic opinioni refragari Pindarum, qui canit eum de Cea Insula in Arcadiam migrâsse, ibique vitam coluisse, et apud Arcadas pro Iove cultum. Contra Apollonius Rhodius, Aristaeum Arcadiâ relictâ Ceon tenuisle, et ibi Iovis Icmaei templum statuisse, scribit Argonautic. l. 2. Vide Salmaf. ad Solm. p. 99. ut et p. 414. ubi Β᾿γρέα et Νόμιον Α᾿πόλλωνα apud Arcadas, Aristaeum dictum esse addit.II.ARISTAEUSIudaeus natione, Philadelphi tempore vixit, a quo, receptis 12000. Iudaeorum, qui in servitutem redacti erant, Hierosolymas mislus est, scriptor iam olim laudatus Iosepho Iud. Ant. l. 12. c. 2. Tertulliano in Apol. c. 12. Epiphanio l. de pond. et Hieronymo praefat. in Pentateuchum. Meminit etiam Eusebius, cum alias, tum l. 9. Praep. Euangel. Α᾿ριςταῖος, inquit; εν τῷ γραφεντι βιβλίω περὶ τῆς ἑρμηνείας τοῦ τῶ Ι᾿ουδαίαν νόμου. Exstat hodieque in Biblioth. Patrum, tom 7. edit. 2. liber sub Aristaei, seu Aristeae nomine de Translatione Legis per 27. Interpretes, sed eum genuinum videri negat Lud. Vives in August. l. 18. de Civ. Dei c. 42. Scio Vivi in eo refragari cum alios non paucos, tum Perionium, Observationibus in B. Iustini Par aenesin ad Gentes; tum Card. Bellarm. l. de script. Eccl. ex Ioseph. Ant. Iud. l. 12. c. 2. l. contra Appion. Tertull. Apol. c. 2. Euleb. loc. cit. Epiphan. de pond. et mensuris. Hieron. Praef. in Pent. etc. Sed Ludovico accedunt Leo Castrius et Alphonsus Salmero. Et profecto levia non sunt, quae pro hac senteneia adfert Ios. Scaliger Animadvers. in Euseb. ad A. M. 1734. Ipsum adi. Voss. l. 1. de Hist. Graec. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.